eXTReMe Tracker

domingo, 3 de junio de 2007

Forum Novus

Forum latinum fectus iam est! http://www.my-forum.org/foros.php?id=95283

Da mi basia mille, deinde centum


"Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
Noctes occidere et redire possunt
nobis cum semel occidit brevis lux
nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum,
dein, cum multa milia fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus
aut ne quis malus invidere possit
"
(Cat. car. 5)

Talibus notissimis verbis Catullus suam Lesbiam suadere conabatur ut sibi quam plurima oscula daret. Priusquam ad nostra tempora reveniamus, paulumper de hoc carmine scilicet celeberrimo celebratissimoque, tamen adhuc dulci et tenui loqui deceat. Nec immerito, ut mihi videtur, carmen hoc saepe horatiano illi, in quo sententia praeclara "carpere diem" monet, conferre sapientes solent. Tamen, sicut Horatii poema non persuadet ut tempus fugiens vulge arripiamus, Catullus haud simpliciter nos vult suadere ut, vitae doloribus et curis neglectis, ad amorem Veneremque tantum spectemus. Altius poeta aspicit! Qui enim amorem carminis argumentum esse putaverit, errabit: "Vivamus... atque amemus". Vita est enim poetae curarum princeps, immo etiam dicam: tempus. In locum temporis nocte dieque invicem mutantibus et redeuntibus signati, tempus novum quod amor metitur substituit Catullus, tempus cuius horae basia sunt, cuius pulsationes (deinde.. deinde.. dein.. dein...) labia movent, tempus quod conturbari possit et, tamquam singularis vitae pars, numquam invideri.
En igitur, oscula quasi cordis pulsationes videntur. Quod idem professor Alain Montandon cogitare videtur in libro quem edidit de osculis discerptantem et de omnibus quae ad oscula spectent: gymnica, chemica, symbola, religiositas. Et postremo... ne Catullus timuerit! Quisque nostrum non minus quam viginti milia basiorum dat et accipit sua in vita!!!

viernes, 1 de junio de 2007

Incipit commentarium Latine conscriptum


Vobis qui Latinam linguam diligitis, e quacumque terrarum orbis parte orti estis, en hanc novam partem commentariorum paravimus. Amico El Colorao suadente, nuntios et cogitationes in rete immittere decrevi, ut omnes qui Latine colloqui diligamus convenire et sententias commutare possimus, nulla lingua peregrina impediente. Nec tantum de Latinis quaestionibus et de omnibus rebus quae ad Latinam linguam et Latinitatem spectent locuturi sumus, sed etiam de quaestionibus nonnullis quae hodierno tempore orbem pulsant, immo etiam ad talia spectari conabimur quasi antiquorum patrum nostrorum voces audire et hodie possemus. Nonne semper eadem homo, tamquam homo, patitur? Nonne semper eadem sentit? Scilicet tempora currunt, pluraque rapiuntur, sed mihi persuasum est ut aliquid humanum numquam transeat, quod et antiqui cognoscebant, et investigabant. Ut antiquorum voces nostris temporibus currentibus quoque audiri possint, oportet non tantum aures paratas habere eisque praestare, sed etiam temporum mutationes et omnia quae intersint haud ignorare. Hac via puto ad meliorem nostrorum temporum investigationem nos pervenire posse.
Valete omnes!